top of page
Search

Cur Latine scribo?

  • Iacomus
  • Oct 5, 2022
  • 1 min read
In scripto primo, fortasse rationem scribendi Latine meam debeo explicare. Sicut in alia parte (id est in "De auctore" parte) huius situs dixi, volo Latinitatem meam excolere. Haec vero non causa sola est. Tu, lector, certe quaeres num facilius sit Anglice scribere. Probe rogas; lingua enim Anglica mihi naturalis est, et sententiae meae melius Anglice fluunt. In Latina interea lingua, lente scribo. De grammatica saepe debeo cogitare lexiconque meum minus est. Quamvis Latine melius loquar quam alii, certe non artem patrum magnorum Latinorum, scilicet illam Catulli, Maronis, Nasonis, Ciceronisve, habeo. Revera, Latinitas mea cum Latinitate medii aevi tincta est, et non ergo pura est. Cur igitur Latine scribo?

Simpliciter, quia sententias meas debeo diligenter excogitare. Si facile verba fluunt, facile quoque sententiae imperfectae fluunt, facilius atque est errare. Nonne enim homines multi verbo nimis celeri sese ruerunt? Quis quoddam verbum incivile aut factum improbum non vult revocare? Et hoc verius est in interrete, cum verba interretalia in aeternitatis lapidem inscribantur. Sicut sepulchrum Trimalchionis signum aeternale stoliditatis creatoris sui est, verba in interrete auctorem suum possunt supervivere. Curae ergo causa, ut non errem, lingua difficili scribam. Cum de omni verbo cogitare debeam, non saepe errores faciam. Et in lingua tam incognita, quis noscat si quidem errem?






 
 
 

Recent Posts

See All
Nouus Annus, Nouus Situs

Salvete, Nescio si quisquam hunc situm adhuc sequitur; non quidem culpa tibi fuisset, si situm abiecisses. Ego vero non perivi, sed hunc...

 
 
 

1 Comment


kiwiroo
Oct 08, 2022

Multīa grātiās ab scribis hoc. Bene facis! Quoque Latīnum discipulum sum! Plus volo eitam opperīrī non possim.

Like

Sententiae Iacomi

©2022 by Sententiae Iacomi

bottom of page