top of page
Search

De Ovidio incognito

  • Iacomus
  • Oct 9, 2022
  • 3 min read

Updated: Oct 9, 2022

Ante prooemium, gratias vobis omnibus debeo agere. Cum vobis hoc spatiolum nuntiarem, non revera responsum valde validum praestolatus sum. Laus vestra mirabilis visu erat, et gaudenter nuntia vestra accepi. Spero tantummodo has laudes merere.

Consilio in mente mea iam facto, secundo in meo scripto statum universitatis modernae volui tractare. Haec autem res paulo tristis est, et non animo tam laeto de his rebus possum scribere. Navem igitur nostrae converastionis ad aquas placidas resque leviores gubernemus, ac istam rem aliam demittamus donec tempus rebus gravioribus aptum adveniat.

Omnes qui Latinitatem student illum poetarum praeclarissimum, scilicet P. Ovidium Nasonem, noscunt. Vel per eius Metamorphoses vel Artem Amatoriam Heroidesve, Naso mi videtur poeta cognitissimus esse; ex aliis, Maro solus hoc titulum fortasse item meret. Cum neuter sit mihi dilectissimus (hanc lauream Catullo solo do), nemo pulchritudinem carminum vel famam eorum potest negare.

Cum vero Ovidium multi sciant, pauciores opera Ovidiana scripta post Nasonis mortem noscunt. "Post mortem? Quomodo," certe rogabitis. Corpus autem librorum "Ovidianorum" post mortem scriptorum magum est. In Aevo Medio (id est mediaevali aevo) haec scripta, quae scholastici moderni "Pseudo-Ovidiana" nominant, late promulgata sunt sub Nasonis nomine. Quamvis non vera opera Ovidiana essent, nomine Nasonis invocando scriptores operibus suis auctoritatem dederunt. Hi proporro scriptores novam vocem Nasoni dederunt et novum quidem Nasonem creaverunt. Pseudo-Ovidium ergo inspiciamus, et eum vero Ovidio componamus.

Statim lector scriptorum Pseudo-Ovidianorum novam nostri Nasonis faciem videbit: Ovidius Christianus est! Fabula in margine codicis Germani narrat de Christianitate Ovidii:

"Sed tamen affirmant multi ipsum [Ovidium] esse salvatum et de numero sanctorum, dicentes, quod tempore relegacionis [sic] beati Iohannis evangeliste idem Iohannes circuiebat predicando veritatem. [...] Cum autem audisset Ovidius iam decrepitus veritatem, conversus est ab errore gentilitatis et a predicto [sic] beato Iohanne baptisatus [est]. [...] Cum autem revocatus fuisset beatus Iohannes, ordinavit Ovidium quasi virum prudentissimum et eruditissimum episcopum terre Tomitiane."

(Vide Bernhardi Bischoffi, "Eine mittelalterliche Ovid-legende," Historiches Jahrbuch 71, 1952)

Et Pseudo-Naso ipse in carmine "De vetula" scribit de Noe et Iesu:

"[Virgo] sede sedet strata, puerumque nutrit puero ius
ad comedendum dans. Puerumque Iesum vocat ipsum
gens quaedam, sedet et vir ibi sedem super ipsam.
Haec scripsit prior ille propheta Noe venerandus
et docuit primogenitus Sem filius eius."

("De vetula," Appendix Ovidiana ed. et trans. Ralph Hexter, Laura Pfuntner, et Justin Haynes)

Saepius autem Pseudo-Ovidius non Christianitatem palam tangit, sed in fidei Romanae lingua oracula Christiana dat:

"Vir tamen ex illis veniens de nubibus unus,
hic mihi comperta voce locutus ait:
"Quodvis ista [somnia] monent, quae cernis visa, futurum,
temporis instantis maxima damna vides.
Quattuor a quadris, quae surgunt flabra columnis,
Mors sunt, Ira, Metus, et Gemitusque simul.

("De somnio," Appendix Ovidiana idem)

Haec "Quattuor flabra" equites quattuor sunt Revelationis praedicti Sancti Iohannis.

Plane, in mente Medii Aevi, libri Ovidiani Christianitatis allegoriae sunt. Cum saepe scripta vera Ovidii non cum praedicationibus Christianis concordent, latens in eis Christianitas sapientes lectores potest docere.

Est autem facies alia Pseudo-Ovidii, ni fallor, a lascivioribus Ovidii operibus inspirata. Carmnia in hoc grege saepe mira, impudica, scelerataque (in moralitate moderna) sunt. Ne lectores offendam, non pessima transcribam, sed risibilia. Ad exemplum, nomen Ovidii bestiario adfigitur:

"EALE [nomen creaturae]
Cornute fronte duo gerit haec, sed pugnat ab uno,
et tamen alterutro per proelia prima retuso
alterius tandem pugnae succedit acumen.

HIPPOPOTAMUS
Dum segetem pascit retro vestigia ducit;
retia tendenti sic deficit ordo sequendi.
[idest Hippopotamus retro ambulat, ut venatores vestigia perperam sequantur]"

("De mirabilibus mundi," idem Appendix Ovidiana)

Et in eodem bestiario quoque hominum descriptiones continentur:

"SCYTHA HOSTIS [id est ille qui in Scythia nascitur]
Haec gens hostilem gaudet sorbere cruorem"

(ibid.)

Videmus ergo contentionem non tantummodo inter Ovidium et Pseudo-Ovidium, sed inter scripta ipsius Pseudo-Ovidii. Nonnumquam de rebus gravibus, et nonnumquam de levioribus dicit. Et absurda et sapientia sunt verba Pseudo-Ovidii. Debemus igitur rogare quid haec opera significent. In opinione mea, haec scripta sunt ut lectores Medii Aevi Nasonem intellegant. In operibus Ovidii, eis videtur contentio inter pulchritudinem versuum et inverecundiam. Fortasse Pseudo-Ovidius modus huius contentionis intellegendae est.

Quid putatis?

Mihi ignoscete si in Latinitate mea erravi; Hoc scriptum longissimum meum Latine est!



 
 
 

Recent Posts

See All
Nouus Annus, Nouus Situs

Salvete, Nescio si quisquam hunc situm adhuc sequitur; non quidem culpa tibi fuisset, si situm abiecisses. Ego vero non perivi, sed hunc...

 
 
 
Cur Latine scribo?

In scripto primo, fortasse rationem scribendi Latine meam debeo explicare. Sicut in alia parte (id est in "De auctore" parte) huius situs...

 
 
 

Comentarios


Sententiae Iacomi

©2022 by Sententiae Iacomi

bottom of page