De phaselo
- Iacomus
- Feb 3, 2023
- 2 min read
Hoc tarde venit, sed saltem venit.
In quarto carmine Catulli, poeta quemdam phaselum (idest naviculam) canit, qui olim "ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo." Haec navis olim domina undarum fuit, atque omnem maris mediterranei partem vidit vicitque. Carminis vero in fine, haec navicula "recondita senet." Itinere finali peracto, phaselus latet evanescens sub sideribus. Mox certe nemo illius phaseli memoriam tenebit; etiam Catullus, cui phaselus olim carus erat, mox navem derelinquet. Phaselus interim deflorescet; carinam ligneam tempus mox annihilabit, donec clavi robiginosi remaneant soli. In unius anni spatio, opinamur naturam alligavisse spinis vitibusque totam navem, ut nemo formam phaseli possit cernere.
Ne autem putaris phaselum esse aliquid praeterquam vitae humanae metaphoram. Haec quidem navis plane est speculum vitarum nostrarum. In adolescentia nostra, sumus superbi, fortes, agilesque. Senectute vero nos apprehendente, videmus virem nostram vanescere, sicut vidit navis. Etiam celerrima navium a tempore dissolvitur, homoque item alacrissimus canebit. Catullus fotasse de morte sua cogitat, cum etiam praeclarissimus poetarum senectutem nequeat vitare.
Ego vero lectionem alteram sequor, quae non forsan intentionem poetae sequitur. Hoc poema legens, huius picturae semper memini, quae "The Fighting Temeraire" nuncupatur Anglice:

Comments