Nescio si quisquam hunc situm adhuc sequitur; non quidem culpa tibi fuisset, si situm abiecisses. Ego vero non perivi, sed hunc locum amisi laboris scholastici causa. Cum autem novum annum introeamus, atque consuetudo nos iubeat ut nosmet melioremus, volo saepius, idest semel omni mense vel bis, hic scribere.
Mox, idest in hebdomade veniente, pro mense Ianuario aliquid scribam de phaselo Catulli, quem in carmine quarto canit ille poeta clarus. Mox quoque, ut cuidam lectori promisi, de S. Augustino scribam!
Comments